monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 3, 8, 2
Sed forte eo prophetae rendit oracutum, ut eos quos nondum terra absorbuit, doceat iugiter militare. Nam qui captivi vitiorum impulsu trahuntur ad poenam, sicut bos immolandus ad victimam, abeuntes post concupiscentias suas, etsi corpore videantur inhabitare superficiem terrae, vivi tamen absorpti sunt, et descendunt in infernum viventes.